Vida's Scacchia Ludus

 

Quoi de neuf ?

Mes livres

Histoire des échecs

Variantes

Liens

 

Marcus Hieronymus Vida (1490-1566) was bishop of Alba, Italia. He wrote a Latin poem on Chess in his youth in 1513. It was only published in 1525, without the author's name, and in 1527 in an authorized edition.

The title is Schacchia, Ludus - The Game of Chess. The aim is to describe a game played between Apollo and Mercury in presence of the other Gods. The interesting point of this poem is that Vida apparently experienced difficulty in deciding a suitable nomenclature for the Bishop and the Rook. In the 1527 edition, instead of the Latin classical terms Alfinus and Rochus, probably meaningless for him, he used an Archer (Sagittifer) and a Tower borne upon the back of an Elephant (Elephas, Elephanti). In the former edition, Centaur and Cyclops were employed. Sometimes, the Queen (Regina) is even called an Amazon.

The Tower or Castle has taken its place in the nomenclature of Chess in every European country, except Russia, England and Iceland. However, if English has kept a Rook, the word Castling is still in use for this particular move where King and Rook are switched. Vida's poem has had a more lasting influence on the game than its author could ever have anticipated !

It is now time to discover this poem, with 658 verses :

Schaccia, Ludus

Ludimus effigiem belli, simulataque veris
Praelia, buxo acies fictas, et ludicra regna,
Ut gemini inter se reges albusque, nigerque
Pro laude oppositi certent bicoloribus armis.

Dicite, Seriades Nymphae, certamina tanta
Carminibus prorsus vatum illibata priorum.
Nulla via est: tamen ire juvat, quo me rapit ardor,
Inviaque audaci propero tentare juventa.
Vos per inaccessas rupes, et inhospita euntem

Saxa, Deae, regite, ac secretum ostendite callem.
Vos hujus ludi in primis meminisse necesse est.
Vos primae studia haec Italis monstrastis in oris
Scacchidis egregiae monimentum insigne sororis.
Juppiter Aethiopum sedes, et Memnonis arva

Iverat, Oceani mensas dignatus amici,
Qui sibi tum optatis junxit Tellurem Hymenaeis.
Affuit una omnis Superum chorus: omnia festo
Aequoris immensi resonabant littora plausu.
Ut dapibus compressa fames, mensaeque remotae,

Quo Superum mentes ludo mulceret inani,
Oceanus tabulam afferri jubet interpictam.
Sexaginta insunt et quattuor ordine sedes,
Octono. Parte ex omni via limite quadrat
Ordinibus paribus, necnon forma omnibus una

Sedibus, aequale et spatium, sed non color unus.
Alternant semper variae, subeuntque vicissim
Albentes nigris, testudo picta superne
Qualia devexo gestat discrimina tergo.
Tum Superis tacite secum mirantibus inquit:

Marti aptam sedem, ludicraque castra videtis.
Hoc campo adversa acies spectare licebit
Oppositis signis belli simulacra ciere,
Quae quondam sub aquis gaudent spectacla tueri
Nereides, vastique omnis gens accola ponti,

Si quando placidum mare, et humida regna quierunt.
En vero simulata adsunt qui praelia ludant.
Sic ait, et versa in tabulam deprompsit ab urna
Arte laboratam buxum, simulataque nostris
Corpora, torno acies fictas albasque, nigrasque,

Agmina bina pari numeroque, et viribus aequis,
Bis nivea cum veste octo, totidemque nigranti.
Ut variae facies, pariter sunt et sua cuique
Nomina. Diversum munus, non aequa potestas:
Illic, et reges paribus capita alta coronis,

Et regum pariter nuptas in bella paratas
Cernere erat. Sunt qui pedibus certamina inire
Sueti, sunt et equis qui malint, quique sagittis,
Nec deest quae ferat armatas in praelia turres.
Bellua. Utrinque Indos credas spectare Elephantes.

Jamque aciem in versum statuunt, structaeque cohortes
Procedunt campo, castrisque locantur utrisque.
Linea principio sublimes ultima reges
Parte utraque capit quartis in sedibus ambos
Tractu eodem adversos inter se. Sex tamen aequis

In medio sedes spatiis hinc inde relictae.
Sede albus sese nigra tenet, ater in alba.
Proxima reginas capit orbita. Regibus ambae
Haerent quaeque suo, dextrum latus altera, laevum
Altera lege datis tangunt stationibus, atrumque

Atra tenet campum, spatio stat candida in albo,
Et proprium servant prima statione colorem.
Inde sagittiferi juvenes de gente nigranti
Stant gemini, totidem pariter candore nivali,
Nomen Areiphilos Graii fecere vocantes,

Quod Marti ante alios cari fera bella lacessant.
Continuo hoc inter rex, necnon regia conjux
Clauduntur medii: duo dehinc utrinque corusci
Auratis equitis sagulis, cristisque decori
Cornipedes in aperta parant certamina Martis.

Tum geminae velut extremis in cornibus arces
Hinc atque hinc altis stant propugnacula muris,
Quas dorso immanes gestant in bella Elephanti.
Postremo subeunt octo hinc, atque inde secundis
Ordinibus pedites, castrisque armantur utrisque

Armigeri partim regis, partimque ministrae
Virginis armisonae, quae prima pericula belli,
Congressusque ineant primos, pugnamque lacessant.
Non aliter campis legio se buxea utrinque
Composuit duplici digestis ordine turmis,

Adversisque ambae fulsere coloribus alae,
Quam Gallorum acies alpino frigore lactea
Corpora si tendant albis in praelia signis
Aurorae populos contra, et Phaethonte perustos
Insano Aethiopas, et nigri Memnonis alas.

Tum pater Oceanus rursus sic ore locutus:
Coelicolae jam quaenam acies, quae castra videtis,
Discite nunc (neque enim sunt haec sine legibus arma)
Certandi leges, nequeant quas tendere contra.
Principio alterni reges in praelia mittunt

Quem pugnae numero ex omni elegere suorum.
Si niger arma ferens primus processit in aequor,
Continuo adversum semper se candidus offert,
Nec plures licet ire simul facto agmine in hostem.
Propositum cunctis unum, studium omnibus unum

Obsessos reges inimicae claudere gentis,
Ne quo impune queant fugere, atque instantia fata
Evitare, etenim capiunt ita praelia finem.
Haud tamen interea cuneis obstantibus ultro
Parcunt, sed citius quo regem sternere letho

Desertum evaleant, caedunt ferro obvia passim
Agmina. Rarescunt hic illic funere semper
Utraque castra novo, magis ac magis area belli
Picturata patet, sternuntque, caduntque vicissim.
Sed caedentem opus est sublati protinus hostis

Successisse loco, et conatus vindicis alae
Sustinuisse semel. Mox si vitaverit ictum,
Inde referre licet se in tutum praepete planta.
At pedites prohibent leges certaminis unos,
Cum semel exierint (facilis jactura) reverti.

Nec vero incessus cunctis bellantibus idem,
Pugnandive modus. Pedites in praelia euntes
Evaleant unam tantum transmittere sedem,
Inque hostem tendunt adversi, et limite recto.
Congressu tamen in primo fas longius ire,

Et duplicare gradus concessum. At cominus hostem
Cum feriunt, ictum obliquant, et vulnera furtim
Intentant semper lateri, cavaque ilia caedunt.
Sed gemini claudunt aciem qui hinc inde Elephanti,
Cum turres in bella gerunt, ac praelia miscent,

Recta fronte valent dextra, laevaque retroque
Ferre aditum contra, campumque impune per omnem
Proruere, ac totis passim dare funera castris.
Ne tamen obliquis occultent nixibus ictum,
Qui tantum mos concessus pugnantibus arcu

Dilectis Marti ante alios; nam semper uterque
Fertur in obliquum, spatiis nigrantibus alter,
Alter candenti semper se limite versat,
Directisque ineunt ambo fera bella sagittis:
Nec variare licet, quamvis fas ire per omnem

Hinc atque hinc campum, atque omnes percurrere sedes.
Insultat sonipes ferus, atque repugnat habenis.
Numquam continuo stipata per agmina ductu
Procurrit. Tantum sursum sese arduus effert
Semper, et in gyrum gressus magno impete lunat

Curvatos, duplicemque datur transmittere sedem.
Si nigrante prius campo expectaverit, album
Mox petere, et sedis semper mutare colorem
Lex jubet, ac certo semper se sistere saltu.
At regina furens animis pars optima belli

In frontem, in terga, ac dextram, laevamque movetur,
Itque iter obliquum, sed semper tramite recto
Procedit, neque enim curvato insurgere saltu
Cornipedum de more licet. Non terminus olli,
Nec cursus meta ulla datur. Quocunque libido

Impulerit, licet ire, modo ne ex agmine quisquam
Hostilive, suove aditus occludat eunti.
Nulli etenim super educto fas agmina saltu
Transiliisse. Equiti tantum haec concessa potestas.
Cautius arma movent gentis regnator uterque,

In quibus est omnis spes, ac fiducia belli.
Omnibus incolumi rege stat cernere ferro:
Sublato pugna excedunt, et castra relinquunt.
Ille adeo in bello captus secum omnia vertit.
Ergo haerens cunctatur, eum venerantur, et omnes

Agmine circumstant denso, mediumque tuentur.
Utque armis saepe eripiant, sua corpore bello
Objiciunt, mortemque optant pro rege pacisci.
Non illi studium feriendi, aut arma ciendi:
Se tegere est satis, atque instantia fata cavere.

Haud tamen obtulerit se quisquam impune propinquum
Obvius, ex omni nam summum parte nocendi
Jus habet. Ille quidem haud procurrere longius ausit:
Sed postquam auspiciis primis progressus ab aula
Mutavit sedes proprias, non amplius uno

Ulterius fas ire gradu, seu vulneret hostem,
Seu vim tela ferant nullam, atque innoxius erret.
Hic mos certandi, haec belli antiquissima jura.
Nunc aciem inter se certantes cernite utramque.
Sic ait: at quoniam, quoties fera bella fatigant

Mortales, Superi studiis diversa foventes
Ipsi etiam inter sese odiis bellantur iniquis,
Maximaque interdum toto ardent praelia caelo,
Juppiter omnipotens folio rex fatus ab alto,
Omnes abstinuisse jubet mortalibus armis:

Atque minis, ne quem foveant, perterret acerbis.
Tum Phoebum vocat intonsum, Atlantisque nepotem
Egregium, furto peperit quem candida Maia,
Insignes ambos facie, et florentibus annis.
Nondum Mercurius levibus talaria plantis

Addiderat: nondum Titania lumina agebat
Per liquidum curru gemmato Phoebus olympum,
Tantum humeros pharetra insignis, et crinibus aureis.
Hos pater adversis solos decernere jussit
Inter se studiis, et ludicra bella fovere,

Ac partes tutari ambas, quas vellet uterque.
Necnon proposuit victori praemia digna.
Dii magni sedere. Deum stat turba minorum
Circumfusa: cavent sed lege, et foedere pacto,
Ne quisquam voce, aut nutu ludentibus ausit

Praevisos monstrare ictus. Quem denique primum
Sors inferre aciem vocet, atque invadere Martem,
Quaesitum; primumque locum certaminis albo
Ductori tulit, ut quem vellet primus in hostem
Mitteret: id sane magni referre putabant.

Tum tacitus secum versat quem ducere contra
Conveniat, peditemque jubet procedere campum
In medium, qui reginam dirimebat ab hoste.
Ille gradus duplices superat: cui tum arbiter ater
Ipse etiam adversum recto de gente nigranti

Tramite agit peditem, atque jubet subsistere contra
Advenientem hostem, paribusque occurrere in armis.
Stant ergo adversis inter se frontibus ambo
In mediis campi spatiis, ac mutua tentant
Vulnera nequicquam; neque enim vis ulla nocendi est

Armigeris, tractu dum miscent praelia eodem.
Subsidio socii dextra, laevaque frequentes
Hinc atque hinc subeunt, late et loca milite complent.
Alternantque vices. Necdum tamen horrida miscent
Praelia, sed placidus mediis Mars ludit in armis,

Excursusque breves tentant, tutique tenent se.
Jamque pedes nigri rectoris, qui prior hostem
Contra iit, obliquum laeva clam strinxerat ensem,
Atque album e mediis peditem citus abstulit armis,
Illiusque locum arripuit praestantibus ausis

Ah miser ! instantem lateri non viderat hostem.
Ipse etiam cadit, et pugnas in morte relinquit.
Tum cautus fuscae regnator gentis ab aula
Subduxit sese media, penitusque repostis
Castrorum latebris extrema in fauce recondit,

Et peditum cuneis stipantibus abditus haesit.
Nec mora, surgit eques bellator laevus utrinque,
Et mediis hinc inde insultant coetibus ambo,
Alternique ruunt, et spargunt fata per hostes.
Sternuntur pedites passim miseranda juventus,

Quod nequeant revocare gradum: sonat ungula campo
In medio, et totis miscentur funera castris.
Dum vero peditum intentus Latonius heros
Caedibus instat atrox, equitemque per agmina versat
Vastatorem alae piceae, longe Arcada major

Ardor agit tacitis jamdudum invadere furtis
Magnum aliquid, peditumque ultro saepe obvia transit
Agmina, cornipedem ducens in praelia laevum,
Qui regi insidias tendens huc vertitur, atque huc,
Per mediosque hostes impune infrenis oberrat.

Constitit, optataque diu statione potitus
Lethum intentabat pariter regique, Elephantique,
Alae qui dextro cornu turritus in auras
Attollens caput ingenti se mole tenebat.
Delius ingemuit clauso succurrere regi

Admonitus. Namque indefensum in morte Elephantem
Linquere se videt, atque ambos non posse periclo
Eripere, et fatis urgeri cernit iniquis.
Cura prior sed enim est trepidum defendere regem,
Quem rapit in dextrum latus. At niger emicat ense

Stricto eques, et magnis Elephantem intercipit ausis,
Damnum ingens; neque enim est saevae post virginis arma
Bellantum numero ex omni magis utilis alter.
Non tamen impune evades, ait acer Apollo;
Et peditum cuneis, densaque indagine cingit.

Ille igitur trepidare metu, certique pericli
Frustra velle fugam, nam hinc fata minatur Amazon,
Inde obstat conserta phalanx. Tandem alius acto
Virginis ense cadit, pulchrae solatia mortis.
Aestuat alba cohors latere heu minus utilis uno,

Et magis atque magis furit acri accensa dolore.
Sicut ubi dextrum taurus certamine cornu
Amisit, dum se adverso fert pectore in hostem,
Saevior in pugnam ruit armos sanguine, et alte
Colla animosa lavans: gemitu omnis sylva remugit,

Talis erat facies, caesi post fata Elephantis,
Candentis turmae. Hinc furiis majoribus ardet
Phoebus, et ultrices hortatur in arma cohortes
In ferrum et caedes pronus, cupidusque nocendi,
Incautusque ambas perdit sine lege phalangas.

Dumque hostes pariter cernat procumbere victos,
Ipse suos morti indefensos objicit ultro.
Mercurius melior furto cunctatur, et haerens
Usque alium ex alio spectando praevidet ictum.
Saepe ille ex longo meditatus fata superbae

Reginae peditem perdendum cominus offert,
Dissimulatque dolos; mox poenitet, et trahit alto
Improbus, errorem fingens, suspiria corde.
Jamque sagittiferi e dextro spicula cornu
Virginis in latus albentis tendebat. Id hostis

Haud primum sensit, peditemque trahebat in atram
Laeva aciem rerum ignarus. Verum improba cladem
Et tantas Erycina Venus miserata ruinas,
Incauto juveni furtim tacito innuit ore,
Atque oculis (Phoebo nam forte adversa sedebat)

Nulla mora, ad nutus divae tremefactus Apollo
Constitit, atque oculis late agmina circumspexit,
Et subito insidias sensit, peditemque retraxit,
Quem contra impulerat dextra impiger. atque periclo
Reginam eripuit. Tum Maia Atlantide cretus

Littoreum caveae concessum vocibus implet,
Reginam captam ingeminans: fremit undique turba
Coelicolum studiis variis, seseque tuetur
Phoebus, et his alto fatur de littore verbis:
Quae porro invidia est dextram ludicra petenti

Praemia corrigere incautam, in meliusque referre,
Cum nec pacta vetent ? Quod si Maia sate posthac
Id sedet omnino prohiberi: lege caveto,
Quique prior fuerit digitis impulsus in hostem,
Sive albus, piceusve fuat, discrimine nullo

Ille eat, et dubii subeat discrimina Martis.
Dixit, et haec toto placuit sententia circo
Coelicolis. Venerem obtutu clam versus acerbo
Juppiter increpuit. Nec sensit filius Arcas.
Sed puer ingemuit labefactus corda dolore

Ingenti. Vix se tenuit quin ludicra castra,
Injectisque acies manibus confunderet ambas.
Tum secum statuit furtis certare, dolisque
Omnibus, ac totis fraudes innectere castris.
Jam tum igitur juvenem pharetratum in praelia ducens

Cornipedis simulare gradus jubet. Ocius ille
Emicat, atque albae reginae fata minatur.
Non Phoebum latuere doli. Subrisit, et ore
Versus ad astantes: Quamvis accommoda furtis
Mercurio sit dextra, inquit, fraudique, dolisque,

Callide Atlantiada, invigiles, haud me tamen ultra
Fallere erit: jamque improbe iniquam corrige dextram.
Spectantum cunei ingenti risere theatro,
Atque Arcas, veluti deceptus imagine falsa,
Summisit buxum concesso in praelia gressu

Arcum intendentem. Vigilat jam cautus Apollo
Fraudesque, insidiasque timens, occultaque furta.
Ille etenim persaepe, manu dum ducit in hostes
Alternam buxum, jus contra, et foedera pacta,
Implicitans celeres digitos, duo corpora bello

Objiciat simul, observet nisi providus hostis.
Jamque equitem contra nigrantem candidus arcum
Intendens sese opposuit pharetratus, et arcet
Reginae jugulo intentum. Tum dexter oberrat
Huc atque huc Elephas, niveisque exultat in armis.

Haeserat in medio, dominae, regique minatus
Albus eques ratus impune, et jam forte superbus
Nequicquam spoliorum animum pascebat amore.
Non tulit hanc speciem juvenis pharetrarus, et arcu
Contendit calamum, seseque immitit in hostem,

Fata licet pedes intentet, moriturus in armis
Insigni pro laude. Alvo mediae haesit arundo
Stridula, et ima chalybs descendit in ilia adactus.
Volvitur ille excussus humique, et calcibus auras
Verberat: in ventos vita indignata recessit.

Inde sagittiferurm sternit pedes: hunc pedes alter
Hostili de plebe necat: pugna aspera surgit.
Turribus occurrunt ingenti mole Elephanti,
Saeva pharetrigeri contendunt spicula nervis,
Quadrupedumque gemit bicolor sub verbere campus.

Incaluere animi parte ex utraque, et in armis
Concurrunt densi. Simul omnis copia gentis
Albaeque, piceaeque, duces, ambaeque phalanges,
Confusaeque acies magno certamine totis
Densantur campis. Virtus, fortunaque in unum

Conveniunt. Hi nunc victores agmina versa
Aequore agunt toto, versis referuntur habenis
Nunc iidem, variantque vices, et fluctuat omnis
Area bellorum: vasti velut aequoris undae
Si quando inter se recluso carcere saeva

Bella cient animosi Euri, vertuntque profundum
Ionio in magno, aut undisono Atlanteo,
Alternos volvunt procurva ad littora fluctus.
At medias acies inter crudescit Amazon
Candida, plena animis, multisque in millibus ardet.

Namque sagittiferum incursans, rediensque Elephantem
Nigrantes sternit. Dextra, laevaque per alas
Fulminat, atque manu spargens hastilia saevit.
Bellanti dant tela locum, retroque residunt
Hinc atque hinc inimicae acies: per tela, per hostes

Illa ruit pulchram in mortem, simul ultima tentat
Castra fugae fidens, animosque in bella viriles
Saeva gerit: penetrat cuneos, aperitque viam vi.
Tandem fusca cohors, nigrantisque arbiter alae
Ipse etiam arma suae trepidus, viresque, animosque

Virginis implorat. Nulla est mora, fervida Amazon
Emicat, atque ardens, paribus se sistit in armis.
Quem primum hasta, aut quem postremum bellica virgo
Demetis, aut quot humi candentia corpora linquis ?
Semianimes volvuntur equi niveique, nigrique,

Et peditum cunei, dilectaque pectora Marti
Aligera juvenes ineuntes bella sagitta.
Quis cladem fando illius, quis funera pugnae,
Prostratrosque duces speret se aequare canendo?
Sternitur omne solum buxo, atque miserrima caedes

Exoritur. Confusa inter sese agmina caedunt,
Implicitaeque ruunt albae, nigraeque phalanges.
Sternuntur pedites, et corpora quadrupedantum.
Nam versae inter se jactantes mutua tela
Foemineis ambae nituntur Amazones armis,

Usque adeo certae non cedere, donec in auras
Aut haec, aut illa effundat cum sanguine multo
Saevam animam, sola linquentes praelia morte.
Interea amborum populorum rector uterque
Captivos hostes, et victa cadavera bello

Carcere servabant castris vicina, caventes
Ne capti semel, aut obita jam morte jacentes
In vitam revocati iterum certamina inirent.
At lateri innixus Phoebeo Threicius Mars
Junctus amicitia puero Arcadi, si quid amico

Fata sinant prodesse, animum per cuncta volutat,
Observatque omnes casus: tum corpora bina
Capta, pharetratum juvenem, peditemque nigrantes
Coetibus e functis jam vita, atque aethere cassis
Surripit, et castris rursum clam immitit apertis.

Ergo iterum gemini captivi praelia inibant,
Miscebantque manus animosi, atque arma ferebant.
Haud secus (ut perhibent) cum Colchis nacta cadaver
Aut virgo Massilla recens, cantuque triformem
Saepe ciens Hecaten, ac magni numina Ditis,

Falsam animam insinuat membris, aurasque loquaces,
Continuo erigitur corpus, loquiturque, videtque,
Et vivos inter fruitur coelestibus auris.
Non tulit indignum facinus Junonia proles
Mulciber (ille dolum solus depraendit) et ore

Inclamat, Phoebumque monet. Thrax palluit heros
Depraensus. Phoebo exarsit dolor ossibus ingens.
Tum Marti pater omnipotens iratus iniqua
Praesidia abduci, atque indebita corpora bello
Protinus e castris jubet, atque retexere falsos

Hinc atque inde ictus, et cuncta in pristina reddit.
Jamque duces furiis ambo majoribus instant,
Reginasque ambas conversa per agmina mittunt.
Caede madent illae, toto aequore fata serentes.
Considunt tandem observae, regesque tuentur,

Quaeque suum. Ecce autem bellatrix agminis albi
A tergo ferro invasit, stravitque nigrantem
Ignaram. Verum ipsa etiam cadit icta sagitta
Ah misera, et spoliis haud longum exultat opimis.
Convertere oculos ambae hinc atque inde cohortes,

Atque acies lacrymis, et foemineo ululatu
Ambas incubuisse putes, dum funera ducunt.
Tum reges moestos ipsa ad praetoria densi
Agglomerant sese circum: timor omnibus idem
Incumbit: par tempestas, par hausit utrosque

Diluvium populos, et sunt sua funera cuique.
Haud prorsus tamen ambobus defecerat omne
Robur. Opes restant, et adhuc intacta juventus,
Tres pedites tibi, Phoebe, sagittifer alter, et ingens
Bellua turrito dorso. Totidemque tibi, Arcas,

Excepto Elephante, alta qui nuper in aula
Pace fruens cecidit positis inglorius armis,
Eminus aligera percussus arundine pectus.
Sed dexter tibi restat eques imperditus. Hausit
Caetera bellantum Mars impius agmina, bellique

Alea, florentes et desolaverat aulas.
At Cyllenaeo juveni spes occidit omnis.
Aestuat amissae gentis memor, et suspirat
Heroas magnos tot fato corpora functa.
Non tamen excedit pugna. Fracta agmina bello

Relliquias tenues immitis Apollinis astu
Cautior in pugnam mittit, post funera tanta
Si qua fata sinant gentis sarcire ruinas.
It nigrum campis agmen. Stat ubique morari,
Fortunamque omnem tentare, aditusque nocendi.

Exultat contra non aequo praelia motu
Cynthius invadens. Facies indigna cohortum,
Heu facies miseranda ducum ! Raro agmine aperta
Castra patent laete, viduatae et civibus aulae.
Moerebant vacuis thalamis regnator uterque

Jamdudum exosi sine conjuge taedia lecti.
Primus amor maneat quamvis immotus utrisque,
Sors tamen ad nova conjugia, atque novos hymenaeos
Flectit iniqua. Igitur primum rex agminis albi
Reginae comites olim, fidasque ministras

Regali invitat thalamo, quae funera moestae
Post fera bellatricis herae tela irrita bello
Jactabant acies inter, cuneosque nigrantes
Oppetere amissae dominae pro caede paratae.
Sed prius explorare ausus sedet, atque viriles

Cunctarum spectare animos, ut digna cubile
Intret. In hostiles sedes, atque ultima castra
Hortaturque, jubetque, supremam apprendere metam.
Nulli fas etenim regis sperare cubile
(Pacta vetant) nisi quae per tela invecta, per hostes

Transactis spatiis cunctis impune suprema
Attigerit prius adversi penetralia regis.
Arrexere animos famulae, pariterque per hostes
Limitibus properant rectis. Tamen ocyor anteit
Tertia, quam dextro ducebat semita cornu

Exultatque, agitatque, animo connubia regis.
Nam comites spe sublapsa cessere volentes.
Illa volat coeptis immanibus. Addidit alas
Gloria praepetibus plantis, et plurima merces.
Nulla obstat mora. Nec facinus prohibere tyranno

Cura nigro est, novaque ipse etiam connubia tentat,
Et vacuis thalamis alias inducere nuptas.
Ergo iter alternae accelerant, famulamque sinistram
Quarto limine agit, saltu sed tardior uno
Parrhasius juvenis. Jamque imperterrita virgo

Candida, facta potens voti, penetraverat omnes
Sedes, atque alacris meta consederat alta.
Tum rector jubet afferri sellamque, tiaramque
Extinctae ornatus, necnon fulgentia sceptra,
Dignaturque toro meritam, optatisque hymenaeis.

Gaudet cana cohors, insultatque eminus atrae.
Haud lacrymas cohibet Maia satus, aethera voce
Incessens, pictosque a pectore rupit amictus.
Nigranti famulae tantum gradus unus ad ipsam
Restabat metam ah miserae, sed limite recto

Turritus fera fata Elephas impune minatur
Insurgens, si supremam contingere sedem
Audeat, et toto castra obsidet ultima tractu,
Et pavidam observans extremis sedibus arcet.
Interea nova regali dignata virago

Connubio exultans, toto dat funera campo.
Illam tollit honos novus, et fortuna tumentem.
Fulminis in morem ruit, atque nigrantia saevit
Castra per, et sedes, ac sidera territat armis.
Horrescunt faciem invisam nigra agmina crudae

Virginis, atque imae exoptant telluris hiatus.
Diffugiunt trepidi vasto irrumpente fragore
Hoste, metuque omnes acti glomerantur in unum
Aulai in medio juxta latera ardua regis.
Haud secus alta boves sparsae per pascua quondam,

Ut sensere lupum venientem, protinus omnes
Conveniunt trepidae, et fortem facto agmine taurum
Ductorem armenti implorant, ipsique propinquant
Certatim inter se trudentes cornua rauco
Murmure: mugitu longe nemora alta resultant.

At regina furens trepidos toto agmine victrix
Impingens in terga, ipsique ante omnia regi
Fata parans, pugnas alta ad praetoria miscet.
Nunc ruit huc, nunc huc, tunc et, nisi laeva fuisset
Mens illi, poterat candentem invadere sedem

Limite in obliquum quarto, et concludere fauces.
Ultimus ille labor regi, gentique fuisset
Nigranti, et fatis Arcas lugeret iniquis.
Nempe erat hinc lethi facilis via in ilia regis,
Nec poterat quisquam se tantae opponere cladi.

Sensit Atlantiades tacitus, dubioque tremebant
Corda metu: accelerare hostem jubet improbus, ictum
Ne videat, verbisque rapit per inania mentem,
Castigatque moras: Adeon' juvat usque morari,
Nec pudor est ? quae tanta animis ignavia ? sic nos

Increpitas semper cunctantes impiger ipse ?
His actus, peditem imprudens dum captat Apollo
Praeteriit fortunam: alacer vocem extulit astris
Laetitia exiliens Cyllenius.
Inde periclo

Regem ipsum eripiens opponit Amazonis armis
Haud invitum equitem, qui saevos arceat ictus.
Tum secum meditans candenti lethum Elephanti,
Qui meta arcebat famulam, ne regis iniret
Concessos thalamos, curvato perculit arcu.

Concidit, atque ictu tellurem bellua vasto
Pulsavit moriens, dum regi intentat Apollo
Nequicquam exitium. Tum metam impune ministra
Nigra tenet (nec Phoebus obest) tam regia conjux.
Jamque alacres paribus certamina viribus ambo

Rursum ineunt, nuptasque ferunt in bella secundas.
Tum, quanquam ambiguae spes sint, incertaque belli
Alea adhuc, tamen, ac si palmae certus, et omne
Discrimen positus sit supra, gaudia ficto
Ore puer Maiae simulat, verbisque superbit

Improbus insultans, astus genus, et sua creber
Vocibus extollens, albae premit arma cohortis.
Quem sic depraensa juvenis Latonius arte
Increpitat: nondum extremam dubio ultima bello
Imposuit fortuna manum, et jam voce superbis.

Proinde mihi insulta, et tumidis reple omnia verbis,
Certa tuum annuerit tibi cum victoria Martem.
Sed jam nulla mora est. Tua nunc nunc irrita saxo
Dicta manu. Haec fatus reginam hortatur in hostes.
Continuo exoritur magnum certamen, et ingens

Hinc atque hinc rabies, dum fixum vincere utrisque.
Audentes in tela ruunt. Stat multus ubique
Terror, ubique pavor, mortisque simillima imago.
Nituntur cuncti adversi, seseque viro vir
Obtulit. Invigilant castris avertere pestem

Quisque suis, hostemque fugant, hostiliaque ipsi
Castra petunt, variantque vices, fortunaque ludit
Spe cupidos, et corda morae impatientia torquet.
Funera spargebat fuscae regina cohortis
Per medias animosa acies. Non aemula contra

Opposuit sese virgo, sed calle per hostes
Secreto interea regis tendebat ad alta
Limina. Dein subito captis custodibus arcis
Irruit, atque aditus irrumpens obsidet aulam,
Intentatque necem regi. Tum nigra virago,

Postquam altis vidit canam in penetralibus hostem,
Caede madens strages cito linquit, et imperfecta
Funera, et acta pedem retro exanimata repressit,
Nec timuit mediam se certae opponere morti;
Et patriae, et trepido properans succurrere regi.

Hic aliud maius Phoebo, graviusque dolendum
Objicitur. Nam cornipedem Cyllenius atrum
Huc illuc agitans campo insultabat aperto.
Ardet equus, saltuque furit. Nec destitit ausis
Donec reginae pariter, regique minatus

Optatam tenuit sedem, exitioque futurus
Aut huic aut illi nigrantibus obstitit armis.
Ut vidit, tristi turbatus pectus Apollo
Ingemuit, largusque genis non defuit humor.
Et jam jam labi, atque retro sublapsa referri

Spes omnis, fluxae vires, aversa deum mens.
Arcas successu exultans, ac munere divum
Laetus, ovansque animum, vocemque ad sidera tollit,
Et tandem rediit vigor in praecordia victo.
Protinus inclusam feriens sub Tartara mittit

Reginam, et spoliis potitur non segnis opimis.
Tantum olli bellator equus cadit ilia fossus
Ultoris ferro regis. Nondum tamen expes
Phoebus abit, sed pugnat adhuc, atque agminis albi
Relliquiae pedites duo, et arcu insignis eburno

Martis amor juvenis nequicquam bella lacessunt.
Audentes facit amissae spes lapsa salutis,
Succurruntque duci labenti in funera: sed non
Talibus auxiliis, nec defensoribus istis
Tempus eget. Toto Maia satus aequore saevit.

Instat vi multa nigra virgo, septaque regis
Circuit, excidium intentans, hac perfurit, atque hac,
Nec requievit enim, donec certamine iniquo
Relliquias gentis candentis, et ultima bello
Auxilia absumpsit. Medio rex aequore inermis

Constitit amissis sociis, velut aethere in alto
Expulit ardentes flammas ubi lutea bigis
Luciferis Aurora, tuus pulcherrimus ignis
Lucet adhuc, Venus, et coelo mox ultimus exit.
Nulla salus illi superat, spes nulla salutis,

Non tamen excedit victus, sed claudere sese
Hostiles inter cuneos impune per enses
Actus avet, donec nusquam spatia illa supersint
Effugiis. Nam si nemo illi fata minetur,
Nec superet sedes, quam impune capessere possit,

Nil tantorum operum impensis foret omnibus actum,
Sed labor effusus frustra, viresque fuissent,
Nec titulos quisquam, aut victoris nomen haberet.
Ergo per vacuas sedes, desertaque castra
Nunc huc, rursum illuc incertos implicat orbes

Diffugiens. Niger insequitur rex aequore toto,
Atque fugae semper spatiumque, abitumque relinquit.
Post ubi supremo tendentem limite gressum
Vidit, reginam sedes servare secundas
Jussit, ab angustis ne se ille abducere posset

Ordinibus, tantumque fugae misero ultima restat
Linea. Tum sese contra niger aemulus infert
Dux gentis propriore gradu, sedes tamen una
Alterum ab alterius contactu summovet usque.
Ut vero contra exultantem victus, et expes

Constitit invitus, fortunam nacta virago
Extremam insiliit sedem, totoque minatur
Limite, nec misero restat locus amplius usquam.
Tandem illum surgens virgo crudelis in ensem
Immolat, et finem imposuit sors aspera pugnae

Ingenti Superum plausu, et clamore secundo.
Victor Atlantiades exultat littore toto
Improbus, et victo insultat, ridetque dolentem:
Quem Pater omnipotens ad se vocat, et dat habere
Felicem virgam, qua puras evocet umbras

Pallenti Styge, ut infectum scelus eluit ignis,
Quaque Erebo damnet sontes, et carcere caeco,
Detque, adimatque oculis somnos, et funere in ipso
Lumina lethaeo claudat perfusa sopore.
Mox vero gratum ludum mortalibus ipse

Ostendit deus, et morem certaminis hujus
Italiae primum docuit celebrare colonos.
Namque olim, ut perhibent, dilectam Scacchida, qua non
Inter Seriadas praestantior altera Nymphas,
Compressit ripa errantem, et nil tale putantem,

Dum pascit niveos herbosa ad flumina olores.
Tum bicolorem illi buxum dedit, atque pudoris
Amissi pretium vario ordine picturatam,
Argentique, aurique gravem tabulam addidit, usumque
Edocuit. Nymphaeque etiam nunc servat honorem,
Et nomen ludus, celebrat quem maxima Roma,
Extremaeque hominum diversa ad littore gentes.
Omnia quae puero quondam mihi ferre solebant
Seriades, patrii canerem dum ad flumina Serii.

FINIS.

 Many thanks to Alan J.Ward who kindly sent me this text.

The introductory lines have been taken from H.J.R. Murray's A History of Chess (1913).

Myron Samsin drew my attention on the fact that Russia is not using a Castle for the Rook. Russia has a Ship (Ladya).

Thanks to Ken Whyld who sent a translation to Alan Ward upon Gerhard Josten demand, which finally got to me. Thanks to all. Click here to read this English translation.

 

12/03/04